라틴어 문장 검색

eos codicillos Nero properanter accepit, spe exterritum Thraseam scripsisse, per quae claritudinem principis extolleret suamque famam dehonestaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 24장2)
ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid uel serio agentem multa dehonestabant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 30장 1:2)
" et denuo omnes obsecratus, ne causam decoram, qua versabantur, dehonestent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.14)
Hinc procedit ipsa ex praeterito, lux est cuiusdam fundantis memoriae, illius Iesu vitae, ubi eius plane commendabilis amor est manifestatus, qui mortem vincere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:7)
Quare Magisterium iugiter loquitur oboediens Verbo originario, in quo reponitur fides, et est commendabile quoniam Verbo committitur quod audit, custodit et explanat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:5)
Animus est, qui parva extollit, sordida illustrat, magna et in pretio habita dehonestat ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 48:2)
aut sera eoque foedior luxuria invasit coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam ventremque pro- cubuerunt toti summaque illis curarum fuit, quid essent, quid biberent.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 131:4)
multa in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non aversum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 78:2)
famam, quod indignum sit, maculari dehonestarique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 67:3)
intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in cives, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia omnia non obiecta esse Romanis volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION