라틴어 문장 검색

Latrocinari, fraudare, adulterare re turpe est, sed dicitur non obscene;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 164:2)
et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur reus, quam [quasi aestimationem] commeruisse se maxime confiteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 232:2)
Atque etiam voluptas, quae maxime est inimica virtuti bonique naturam fallaciter imitando adulterat, quam immanissimus quisque acerrime sequitur neque solum honestis rebus sed etiam necessariis anteponit, in suadendo, cum ei generi hominum consilium des, saepe sane laudanda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:3)
at si forte velis in nos inquirere, nemo est qui se, quod patitur, commeruisse neget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 618)
huc Lycus, huc Sugaris Peniusque Hypanisque Calesque influit et crebro vertice tortus Halys, Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapses labitur, et nullo tardior amne Tyras, et tu, femineae Thermodon cognite turmae, et quondam Graiis Phasi petite viris, cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses et tacite peragens lene Melanthus iter, quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, separat et cursus inter utramque facit, innumerique alii, quos inter maximus omnes cedere Danuvius se tibi, Nile, negat, copia tot laticum, quas auget, adulterat undas, nec patitur vires aequor habere suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1020)
quid bos, quid placidae commeruistis oves?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권209)
pervenit ad vatem iuvenis resolutaque somno alligat aequorei brachia capta senis, ille sua faciem transformis adulterat arte:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권214)
Hic tamen indicio poenam linguaque videri commeruisse potest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 52:1)
an semel est poenam commeruisse parum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 13)
quid commerui aut peccavi pater?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1156)
Quae nunquam quicquam erga me commerita est, pater, Quod nollem;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 577)
Verum, ita me Di ament, itaque obtingant ex te quae exopto mihi, Ut nunquam sciens commerui merito ut caperet odium illa mei;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 25)
Ah, Nullam de his rebus culpam commeruit tua:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 421)
Nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur Commeruisse culpam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 485)
"neu conversa domum pigeat dare lintea, quando Padus Matina laverit cacumina, in mare seu celsus procurrerit Appenninus novaque monstra iunxerit libidine mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis, adulteretur et columba miluo, credula nec ravos timeant armenta leones ametque salsa levis hircus aequora."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1613)

SEARCH

MENU NAVIGATION