라틴어 문장 검색

Et quia Mercurius etiam est cum sole, Mercurius habet commiscibilem virtutem ex multis gyrationibus eius, quas habet super omnem alium planetam, et luna hanc virtutem meretur ex coniunctione ad ipsum, et ex illa coniunctione semen viri et feminae movet in commixtionem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:16)
Sic ergo luna conversionibus suis commixtiones, conceptus et impraegnationes causat et regulat.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:17)
Postremo de commixtione qua constamus, ejusque primitiis disputatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 1:6)
Confusio nos sumus, diversorum elementorum quadam commixtione compositi.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:5)
ut si elleborum uel cicutam uel sucum papaueris emissem, item alia eiusdem modi quorum moderatus usus salutaris, sed commixtio uel quantitas noxia est, quis aequo animo pateretur, si me per haec ueneficii arcesseres, quod ex illis potest homo occidi?
(아풀레이우스, 변명 30:11)
"et mortem asinus quam quidem meruit, et illa morsus ferarum, cum vermes membra laniabunt, et ignis flagrantiam, cum sol nimis caloribus inflammarit uterum, et patibuli cruciatum, cum canes et vultures intima protrahent viscera."
(아풀레이우스, 변신, 6권 9:10)
Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse,sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines et forsitan mentiuntur.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 4:8)
Non enim quia pariter temperabatis a commixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat;
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 4:2)
verum de vermis pusilli textura, eaque tam copiosa et se renovante et anniversaria, nil fuissent certe commenturi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:4)
Quod si quis etiam de vermi verbum aliquod injecisset, ludibrio certe futurus fuisset, ut qui novas aranearum operas somniaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:5)
Neque rursus, qui in lanificiis et serico vegetabili observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam vermis aut serici bombycini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 310:2)
ut in ovis formicarum, vermibus, muscis, ranis post imbrem, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:4)
unde vinum factum est non solum non vapidum aut emortuum, sed multo magis nobile ad gustum, per commixtionem partium suarum (ut videtur) magis exquisitam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:17)
Qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quaedam noxiorum vermium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:6)
Sic eat et mestus per frigora, nudus, et estus, Vermibus esca datus sic semper ad hos cruciatus".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION