라틴어 문장 검색

- Pro nobis mitte precari Dictys ait, quo non alius conscendere summas ocior antemnas prensoque rudente relabi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:22)
Non ocior illo hasta nec exutae contorto verbere glandes, nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:11)
Cum huc respicio ad virginem, Illa sese interea commodum huc adverterat In hanc nostram plateam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3137)
Tanto ocius te ut poscat, et tu id quod cupis Quam ocissime ut des.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 864)
Eamus ergo ad eum ocius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 398)
Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus emicat, et ventis et fulminis ocior alis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:2)
fugit ilicet ocior Euro speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:4)
fugit illa per undas ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:16)
Fugit ocior euro, ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:19)
serus in caelum redeas diuque laetus intersis populo Quirini neve te nostris vitiis iniquum ocior aura tollat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 211)
aut per comparationem, ut fulminis ocior alis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 288:1)
quam ocissime ad prouinciam accedat, seque ad eum ab senatu missos.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장9)
dixit, et os fletu paene inviolabile tinctus extemplo Nemeen radiante per aera saltu ocior et patrio venit igne suisque sagittis, ipse olim in terris, caelo vestigia durant, claraque per zephyros etiamnum semita lucet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권149)
volat ocior euro, ceu modo carceribus dimissus in arva solutis, verberibusque iubas et terga lacessit habenis increpitans Caerumque levem Cygnumque nivalem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권201)
effugit hic oculos rapida puer ocior aura Maenalius, quem deinde gradu premit horridus Idas inspiratque umero, flatuque et pectoris umbra terga premit, post ambiguo discrimine tendunt Phaedimus atque Dymas, illis celer imminet Alcon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권229)

SEARCH

MENU NAVIGATION