라틴어 문장 검색

et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae.
그 큰 진동 소리는 생물들의 날개가 서로 부딪치는 소리와 그 곁의 바퀴들에서 나는 소리였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 3장13)
Et prophetavi, sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam.
그래서 나는 분부받은 대로 예언하였다. 그런데 내가 예언할 때, 무슨 소리가 나고 진동이 일더니, 뼈들이, 뼈와 뼈가 서로 다가가는 것이었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 37장7)
Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum: In die illa erit commotio magna super terram Israel,
나는 내 질투 속에, 타오르는 진노 속에, 그날 이스라엘 땅에 큰 지진이 일어나리라고 선언한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 38장19)
Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
그들은 무덤에서 나와 달아났다. 덜덜 떨면서 겁에 질렸던 것이다. 그들은 두려워서 아무에게도 말을 하지 않았다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 16장8)
Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos,
사실 여러분에게 갔을 때에 나는 약했으며, 두렵고 또 무척 떨렸습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 2장3)
Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum.
티토는 여러분이 모두 자기를 두려워하고 떨면서 맞아들여 순종한 것을 회상하며, 여러분에게 더 큰 애정을 지니게 되었습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 7장15)
Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo;
종 여러분, 그리스도께 순종하듯이, 두려워하고 떨면서 순수한 마음으로 현세의 주인에게 순종하십시오. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 6장5)
Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;
사랑하는 여러분, 여러분은 늘 순종하였습니다. 내가 함께 있을 때만이 아니라 지금처럼 떨어져 있을 때에는 더욱더 그러하였습니다. 그러므로 두렵고 떨리는 마음으로 여러분 자신의 구원을 위하여 힘쓰십시오. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 2장12)
Et ait ei: " Egredere et sta in monte coram Domino ". Et ecce Dominus transit, et ventus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras ante Dominum; non in vento Dominus. Et post ventum, commotio; non in commotione Dominus.
그분께서 말씀하셨다. “나와서 산 위, 주님 앞에 서라.” 바로 그때에 주님께서 지나가시는데, 크고 강한 바람이 산을 할퀴고 주님 앞에 있는 바위를 부수었다. 그러나 주님께서는 바람 가운데에 계시지 않았다. 바람이 지나간 뒤에 지진이 일어났다. 그러나 주님께서는 지진 가운데에도 계시지 않았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 19장11)
Verus enim amans semper pavidus pertimescit ne perpetua sit indignatio coamantis, et ideo, licet quandoque indigno coamanti coamans se ostenderit indignatum, talis quidem modico tempore poterit durare commotio, si verus inter eos amor esse dignoscitur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:21)
Faciet ignem de celo terribiliter uenire, arbores subito florere et arescere, mare turbari et subito tranquillari, naturas in diuersis figuris mutari, aquarum cursus et ordinem conuerti, area uentis et commotionibus multimodis agitari et cetera innumerabilia et stupenda, mortuos etiam in conspectu hominum suscitari, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:7)
ad haec undique clamor magnus et tremor in populo excitatur, mulieres nuptae et innuptae una cum viris et infantulis detruncantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:3)
nec mora, alta vociferatione perstrepens, socios qui in vicina turri commorabantur sollicitat, Turcos urbem invasisse asserit, et sic commotionem magnam in populo suscitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:5)
Unde liquet quod hae commotiones quae secundum legem mentis sunt, ex divino favore procedunt, alii autem sensus ex voluptate corporea.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:9)
Sanctae commotiones sensuum nostrorum, quae secundum virtutes sunt, ipsae sunt primitiae areae spiritalis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION