라틴어 문장 검색

HERMIPPUS hoc scriptum reliquit, Demosthenen admodum adulescentem ventitare in Academiam Platonemque audire solitum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 2:1)
Venit, inquit, atque audit Callistratum nobilem illam τη`ν περι` ̓Ωρωποῦ δίκην dicentem, atque ita motus et demultus et captus est ut Callistratum iam inde sectari coeperit Academiam cum Platone reliquerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIII 6:1)
Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita cum in certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XV 3:1)
Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 2:4)
Γυνη` κυεῖ δέκα μῆνασ. 4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 4:2)
In Plauti quoque comoedia quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 5:1)
Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Πυθαγορίζουσα inscribitur, docet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 9:1)
Caecilius quoque, ille comoediarum poeta inclutus, servus fuit et propterea nomen habuit Statius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 14:1)
fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 13:2)
Id quoniam minus usitatum est, versum Plauti subscripsi ex comoedia quae Persa inscribitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 17:1)
Caecilius in comoedia quae inscribitur Triumphus vocabulo isto utitur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 10:1)
Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 10:1)
Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 5:1)
Brevitas sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 5:2)
Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION