라틴어 문장 검색

Ex quo tamen postea clementia divi Nervae translatus est in Siciliam, ubi nunc profitetur seque de fortuna praefationibus vindicat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 14:1)
Nam longa praefatione vel excusare vel commendare ineptias ineptissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 8:2)
Materiam ex titulo cognosces, cetera liber explicabit, quem iam nunc oportet ita consuescere, ut sine praefatione intellegatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 12 3:1)
et ars quidem eius et quasi inscriptio comoedus, in qua plurimum facit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 3:2)
utitur et cithara perite, ultra quam comoedo necesse est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 3:4)
Quam multi, cum lector aut lyristes aut comoedus inductus est, calceos poscunt aut non minore cum taedio recubant, quam tu ista - sic enim appellas - prodigia perpessus es!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 3:3)
Nihil, nisi quod meridianus somnus eximitur multumque de nocte vel ante vel post diem sumitur, et, si agendi necessitas instat, quae frequens hieme, non iam comoedo vel lyristae post cenam locus, sed illa, quae dictavi, identidem retractantur, ac simul memoriae frequenti emendatione proficitur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 2:1)
dandum aliquid comoedo quoque, dum eatenus, qua pronuntiandi scientiam futurus orator desiderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 382:1)
ne gestus quidem omnis ac motus a comoedis petendus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 384:2)
debet etiam docere comoedus, quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum, qua concitatione consurgat ira, qui flexus deceat miserationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 393:1)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
nam cum aliquid, de quo dicamus, accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam praefatione testamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 353:3)
tum C. Varenus, is qui a Anchariana occisus est - hoc, quaeso, iudices, diligenter . utique si multiplex causa est, sua quibusque partibus danda praefatio est, ut audite nunc reliqua, et transeo nunc illuc.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 83:1)
vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:1)
opus erit tamen praefatione, qua et ratio reddatur dilati criminis et promittatur defensio, ne id quod non statim diluemus timere videamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 17:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION