라틴어 문장 검색

tamen eruditissimos homines Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis, sed sono vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:2)
qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 2:5)
hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos in vi de re publica libris fecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 8:1)
itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in Demiurgo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 1:7)
nunc ad epistulam venio, cui copiose et suaviter scriptae nihil est quod multa respondeam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 5:1)
verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:2)
histriones eos vidimus quibus nihil posset in suo genere esse praestantius, qui non solum in dissimillimis personis satis faciebant, cum tamen in suis versarentur, sed et comoedum in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere vidimus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 1:4)
Nam et comoedos inquit emeram, sed malui illos Atellaniam facere, et choraulen meum iussi Latine cantare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:25)
Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce adulescentulo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:2)
Sed tamen suaviter fuit,etiam si coacti sumus dimidias potiones super ossucula eius effundere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:17)
Facias et totum populum sibi suaviter facientem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:21)
Vos rogo, amici, ut vobis suaviter sit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:16)
Audisses comoedos vel lectorem vel lyristen vel - quae mea liberalitas - omnes.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:2)
Frequenter comoedis cena distinguitur, ut voluptates quoque studiis condiantur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 9:3)
et ars quidem eius et quasi inscriptio comoedus, in qua plurimum facit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION