라틴어 문장 검색

"vinctum retortis bracchiis sursum ac deorsum cxtendite, conpago donec ossuum divulsa membratim crepet."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.39)
"miserum putatis, quod retortis pendeo extentus ulnis, quod revelluntur pedes, conpago nervis quod sonat crepantibus:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1191)
Omnes hic exitus manet, sive interna vis flatusque praeclusa via violenti pondus, sub quo tenentur, excusserint, sive torrentium impetus in abdito vastior obstantia effregerit, sive flammarum violentia conpaginem soli ruperit, sive vetustas, a qua nihil tutum est, expugnaverit minutatim, sive gravitas caeli egesserit populos et situs deserta corruperit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 12:2)
Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:5)
nil tibi vina nocent, cum tua praependent demissae in pocula sertae, et mea deducta carmina voce legis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b12)
de cuius licet internodiorum fomitibus erumpens arcam 1 pectoris texat curvatura costarum, tota nihilominus haec ossium 2 ramosa compago sub uno velut exundantis abdominis pelago latet, taceo lumborum corpulentiam cluniumque, cui crassitudini comparata censetur alvus exilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:2)
ferrea compago laterum, ferro apta feruntur limina, ferratis incumbunt tecta columnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권15)
Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex novem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi scapi;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장28)
basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장16)
guttarum longitudo sub taenia contra triglyphos alta cum regula parte sexta moduli praependeat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 3장19)
pro crepidinibus ancones, sive parotides vocantur, excalptae dextra ac sinistra praependeant ad imi supercilii libramentum, praeter folium.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION