라틴어 문장 검색

Nam quidquid solatii ab ipsis coniugatis ultra prolis affectionem vel debiti solutionem alterna vice porrigitur, crimine carere non potest;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:20)
Et ideo inventio ipsius sermonis aequivoca actus comparationis excludit et sub diversis ea facit speciebus adiungi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:5)
Cessat enim collatio comparandi per magis et minus inter res aequivoce sumptas, si ad commune nomen, cuius respectu dicuntur aequivocae, comparatio referatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:6)
Non enim competens esset comparatio talis, si diceretur nomen corpore simplicius esse vel propositio magis dictione composita."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:7)
Sed si ei hoc potuit evenire quem Deus prae omnibus aliis sapientiae voluit maturitate ac moderatione gaudere, quae poterit nos defensare tuitio, qui eius comparatione rudes credimur et quasi sub alterius disciplina degimus?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:12)
Deus autem non sic, sed pro bonis promissis atque suavibus optima nobis et suavissima solvit, quin ipse est via, veritas et vita, et ideo non immerito uberiori solutione sua nobis promissa persolvit, et quicunque illius se vult comitatui plena fide committere, nullius hostis patietur insidias sed ad optata loca securus et ad gloriam deducetur aeternam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:12)
Igitur cum sacra Scriptura dulcesceret, et parum illud scientiae quod mihi mundus tradiderat, earum comparatione vilesceret, occurrebant animo quae de amicitia in praefato libello legeram, et iam mirabar quod non mihi more solito sapiebant.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:11)
ut illarum comparatione clariorem eam nobis ac proinde optabiliorem faciens, ad eius nos acquisitionem vehementius excites et accendas.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:26)
Sed pace tua dico, non congruum mihi videtur, quod amicitiae sapientiam adiunxisti, cum inter illas nulla sit comparatio.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:21)
Et sic in quodam triclinio comparationis, tres potestatis gradus possumus invenire, ut, Dei potentia superlativa, naturae comparativa, hominis, positiva dicatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:117)
Praefata igitur virgo hujus quaestionis solutionem in vestibulo excubare demonstrans, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:1)
Solutio primae quaestionis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 20:1)
Jam meae solutionis lima tuae quaestionis scrupulum eliminavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:57)
Solutio secundae quaestionis Alani.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 22:1)
Imo, omnes tuas quaestiones non solum adolescentes, verum etiam vetustatis rubigine antiquas, audientiae meae communices, ut nostrarum solutionum firmitate, tuarum dubitationum tranquilletur impulsus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 23:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION