라틴어 문장 검색

Maior patet, quia prioritas et posterioritas naturae et simultas durationis compatiuntur se.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:8)
quod si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic nominantur, Amor Dolus modus Labor Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides Somnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:8)
Etenim si sapiens in aegritudinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, posset in invidentiam (non dixi invidiam, quae tum est, cum invidetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 20:1)
ab invidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus ambiguum nomen invidiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 20:2)
atqui, quem ad modum misericordia aegritudo est ex alterius rebus adversis, sic invidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 21:3)
Sed singulis perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia - utendum est enim docendi causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur - , aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio, et si quae sunt de genere eodem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:1)
invidentiam esse dicunt aegritudinem susceptam propter alterius res secundas, quae nihil noceant invidenti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:4)
recens) 331 5 336 9 344 28 373 4 380 22 371 10 inveteratio 402 12 invidentia 327 10 328 2 368 28 369 12 395 19 ira a) θυμόσ Platonis 227 27 366 16 b) Stoicorum πάθοσ definitur 371 7, brevius (ulciscendi libido) 4014 321 18 - initium insaniae 386 19 399 28 400 28 - iniuria a Peripateticis defenditur 381 28382 15 384 15388 23 400 27401 10 - voluntarla 401 9 - elus remedia 399 27401 10 iracundia (ὀργιλότησ) et ira distinguuntur 374 11 389 26, confunduntur 321 18 401 4 cf.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.112)

SEARCH

MENU NAVIGATION