라틴어 문장 검색

Vel si forte Ioui societur stella salutis Nuncia, stella Iouis uultu meliore salutem Auget et euentus melioris dupplicat omen, Fedus amans pacisque sator, nutritor amoris, Extirpans iras, proscribens bella, furores Compescens, delens lites Martemque refrenans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 28:6)
Ne uitanda foris oculus uenetur et auris, Melliflue uocis dulci seducta canore, Seducat mentem deceptaque naris odore Deffluat in luxus, uisum castigat et aurem, Frenat odoratum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:11)
Ad haec, ergo sub castigato vocis moderamine, responsionis reddidi talionem:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 19:4)
hebetudinem ingenii depellat subtilitas, cogitationum fluctus, attentionis compescat stabilitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:3)
haec de ignoto habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine castigata:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:9)
Non enim originalem Cupidinis naturam in honestate, redarguo, si circumscribatur frenis modestiae, si habenis temperantiae castigetur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:4)
Nunc novaculae severitas barbae castigabat excessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:10)
hunc scelerum torrentem nemo obice defensionis castigat:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:9)
Qui gulositatis mergitur in abysso, mendicitatis erubescentia castigetur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:4)
Dux vero Godefridus, videns tam ferocissimum et crudelissimum saevire, nec tot sagittarum in fixione deficere, sed plures fidelium illius jaculatione perire, arrepto [0430D] arcu baleari, et stans post scuta duorum sociorum eumdem Turcum trans vitalia cordis perculit, sicque mortuum ultra a caede horrenda compescit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:10)
Fideles autem Christi satis et saepius experti fallacias illorum, compescuerunt ab insecutione temeraria populum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:5)
Et sic filii castigati nunc fame, nunc gladio, tandem felices et mundi ab inquinamentis [0555A] cum duce et principe suo beatum desiderium explentes, urbem sanctam Jerusalem intrare meruerunt, ac Domini sepulcrum adoraverunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:9)
Tandem, nunc minis nunc blanditiis populum compescentes, quemque in sua remiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:2)
Tankradus regis voluntate et nuntiis auditis, Willhelmum ab ira et omni assultu compescuit, donec regi ore ad os loquerentur, et ad eum Tripolin proficiscerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 24:1)
Ad haec rex Baldewinus Tankradum cum omni mansuetudine de hac querimonia compescuit, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION