라틴어 문장 검색

In illa vero disputatione, qua digestionum ordinem sermone luculento et vario digessisti, illa omnia quae de natura humani corporis dicta sunt et nihil nocent propositae quaestioni et eloquenter dicta non abnego.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 16:1)
Hoc verum esse quis abneget?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 13:2)
At Tigrim subito tellus absorbet hiatu, Occultosque tegit cursus, rursusque renatum Fonte novo flumen pelagi non abnegat undis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:46)
Abnegat et retinet nostrum Laronia servum, Respondes 'Orba est, dives, anus, vidua.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXII4)
Fur notae nimium rapacitatis Conpilare Cilix volebat hortum, Ingenti sed erat, Fabulle, in horto Praeter marmoreum nihil Priapum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXII1)
Hoc quoque non curo, quod cum mea carmina carpas, Conpilas:
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCIV3)
recusat abnegat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1264)
negat discernere caelo figurate, ut <abnegat> excisa vitam producere Troia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2013)
tot milia latrocinantur morte proposita, alii omnia quae possunt fana conpilant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 86:6)
ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur, avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias agas," inquit "si malui compilari quam venire";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:2)
' Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai nostri domum fugi tanquam copo compilatus, et postquam veni in illum locum, in quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:22)
Lucernam fur accendit ex ara Iovis Ipsumque compilavit ad lumen suum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Fur et lucerna.1)
Interea fanum qui compilarant Iovis, Cruci suffixi luerunt poenas numini.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mulier vidua et miles: Quanta sit inconstantia et libido mulierum.3)
Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:1)
homines terrae integritatem in discrimen adducere et climatis mutationi operam dare, compilantes naturales silvas terrae vel uda loca vastantes;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION