라틴어 문장 검색

Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:8)
nec derit qui te per compita quaerat nolentem et miseram vinosus inebriet aurem, illos ergo roges quidquid paulo ante petebas a nobis, taceant illi.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX56)
summus utrimque inde furor volgo, quod numina vicinorum odit uterque locus, cum solos credat habendos esse deos quos ipse colit, sed tempore festo alterius populi rapienda occasio cunctis visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae sentirent positis ad templa et compita mensis pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem septimus interdum sol invenit, horrida sane Aegyptos, sed luxnria, quantum ipse notavi, barbara famoso non cedit turba Canopo.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV15)
Qualem nunc permutationem sacrificii, Praetextate, memorasti, invenio postea Compitalibus celebratam, cum ludi per urbem in compitis agitabantur, restituti scilicet a Tarquinio Superbo Laribus ac Maniae ex responso Apollinis, quo praeceptum est ut pro capitibus supplicaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 34:2)
ludosque ipsos ex viis compitorum in quibus agitabantur Compitalia appellitaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 35:5)
tonat augure surdo, Et laetae iurantur aves, bubone sinistro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:10)
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur, Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis, Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:30)
Ne valeam, si non multo sapit altius illud, Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi Et rubro pulmone vetus nasisque timendum Omnia crudelis lanius per compita portat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV4)
Te convivia, te forum sonabit, Aedes, compita, porticus, tabernae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII7)
sunt et de avibus dira auspicia, quod hic subiunxit dicendo 'solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri' et reliqua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4539)
in quo satis non fuit, diram avem bubonem nominatam, nisi adiecisset 'ferali carmine' et 'saepe queri', ut non utique canendi usus significaretur, sed fletus vice querellarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45310)
sola bubo 'sola' quaerendum quod dixerit, utrum ἐμφατικῶσ, an pro 'solis', id est desertis?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4621)
sane bubo si cuius aedes insederit et vocem miserit, mortem significare dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4624)
non enim omni modo malum est bubonis omen;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 46216)
unde permansit in eius sacris, ut certis diebus per compita a matronis exerceatur ululatus, sicut in Isidis sacris, ubi est imitatio inventi Osiridis, quem dilaniatum a Typhone eius fratre uxor Isis per totum orbem requisisse narratur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6095)

SEARCH

MENU NAVIGATION