라틴어 문장 검색

Ad haec contenderunt complures ad quaerendum caballum fugitivum, contendit et Arnolfus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:3)
caeteri complures vinculis catenarum astricti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 10:10)
Unde quidem bonis compluribus pulsus, dignitatibus exutus, existimationefoedatus ob uxoris maliloquium incestitatis tulit supplicium.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 103:41)
Quod autem nata sit movere humorem, patet in accessu et recessu maris, qui accessus et recesus maris in media lunatione, quae est quattuordecim dierum, ad circulum in descendendo et ascendendo.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:10)
Hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis assistendo, pervadendoque divites domus egentium habitu, quicquid noscere poterant vel audire, latenter intromissi per posticas in regiam, nuntiabant, id observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam, et cognita duplicarent in peius, laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis compluribus formido malorum impendentium exprimebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 6:2)
Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:2)
Quos imitatae matronae complures, opertis capitibus et basternis, per latera civitatis cuncta discurrunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 16:2)
cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis ora subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere complures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 3:2)
Unde rumorum aucupes subito exstitere complures, honorum vertices ipsos ferinis morsibus appetentes, posteaque pauperes et divites indiscrete;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 3:2)
Addebantque noxarum conscientia stimulante complures, deinceps caveri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 2:2)
Metuendae voces complurium et minaces, placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis, maximeque apud Aquitanos, vir poterit aliquis videri vel femina, licet perquam pauper, ut alibi frustis squalere pannorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 2:1)
Cui spadonum veterum hunc comparare debeam, antiquitates replicando complures invenire non potui.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 8:1)
Uno ictu caesi complures, paulo ante homines promiscae strages cadaverum cernebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 6:1)
Caesis enim compluribus, pars quae potuit superesse, per notos calles evasit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:1)
Inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum tribunus, ut conscius inter complures alios tortus aliquotiens supervixit, penitus quid erat gestum ignorans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION