라틴어 문장 검색

Compositis ergo rebus, utcumque componi fractae atque ultimae poterant, id agendum existimavit, ne cui Catonem aut occidere liceret aut servare contingeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 6:5)
sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:5)
Et quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in animo salutare converso.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 62 1:4)
Praeterea eum omnia clarissimorum ingeniorum monimenta ad compescendos moderandosque luctus composita evolverem, non inveniebam exemplum eius, qui consolatus suos esset, eum ipse ab illis comploraretur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 3:5)
Nox adstat proxima divae, iam refugos conversa pedes, ac pone tribunal promit Lux summum vix intellecta cacumen.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 192)
Cum iam pro meritis tuis pararem, Consenti, columen decusque morum, vestrae laudibus hospitalitatis cantum impendere pauperis cicutae, ultro in carmina tu tubam recludens converso ordine versibus citasti suetum ludere sic magis sodalem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium1)
Nam mutato repente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae, et laboris sui praemium amaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:8)
iam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticus - is summus magistratus erat Campanis - cum quattuordecim milibus armatorum habebat castra, sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 483:1)
igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat Scipionem traiecturum, ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita Montanos instituit oppugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 717:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION