라틴어 문장 검색

Quod Natura petit, Racio commendat, Honestas Approbat, immo cupit, Pietas deposcit et instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:33)
Petri similiter Eremitae agmina, pusillam manum et mendicam, et iners vulgus feminarum, pedites omnes longa via fatigatos, quingentosque solummodo equites revera [0482A] comprobavi:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:4)
Nam pio ducis proposito impleto, somnii hujus visio completa veraciter comprobatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:1)
Que enim aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possuntnec hiis, qui adsunt, approbari."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 46:3)
Ex quo enim illos approbaveris, de illis mala suspicari nondebes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 76:5)
Est autem fama illese dignitatisstatus legibus ac moribus conprobatus in nullo diminuitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 20:2)
Et Seneca in epistolis dixit, "Nichilest stultius quam famam captare tristitie et lacrimas approbare;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 78:7)
Quæ in aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possunt,nec ab his, qui adsunt, approbari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 14:3)
"Nihil est stultius quam famam captare tristitiæet lacrimas approbare;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 9:21)
Cumquevellet dictum suum rationibus comprobare, fere omnes contra illum insultarecoeperunt dictumque suum frequenter interrumpere dicentes, ut verba suacum festinatione finiret, dictumque fuit illi:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 18:7)
Secunda vero ratio, quare consilium bonarum mulierum est audiendum et, si bonum fuerit, servandum, comprobatur propter primum nomen a Deo mulieribusappositum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 35:1)
Quæ enim aliqua perturbatione fiunt, ea nec constanter fieri possuntnec hijs, qui adsunt, approbari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 84:10)
Quando consilium sit assumendum vel approbandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 149:1)
Viso, quomodo examinandum sit consilium, videamus, quando sit assumendumet approbandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 150:1)
Et certe assumendum et approbandum est consilium tunc demum, quando fuerit examinatum, et bonum ac utile fuerit visum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 150:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION