라틴어 문장 검색

itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi stetissent, repente, postquam cervice caesa fusus est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt ut neque lamentis neque exsecrationibus parceretur, spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo cremaretur, Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda sed exempli etiam tristis in posterum essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 98:1)
Mercvrivs Vt vos in vostris voltis mercimoniis emundis vendundisque me laetum lucris adficere atque adiuvare in rebus omnibus et ut res rationesque vostrorum omnium bene expedire voltis peregrique et domi bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro quasque incepistis res quasque inceptabitis, et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem quae maxime in rem vostram communem sient (nam vos quidem id iam scitis concessum et datum mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol1)
omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 274)
Olympio ge tibicen, dum illam educunt huc novam nuptam foras, suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 31)
nam mi hodie natalis dies est, decet eum omnis vos concelebrare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 232)

SEARCH

MENU NAVIGATION