라틴어 문장 검색

Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum lumina solis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:1)
Praeterea genus humanum mutaeque natantes squamigerum pecudes et laeta armenta feraeque et variae volucres, laetantia quae loca aquarum concelebrant circum ripas fontisque lacusque, et quae pervolgant nemora avia pervolitantes, quorum unum quidvis generatim sumere perge;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:5)
At liquidas avium voces imitarier ore ante fuit multo quam levia carmina cantu concelebrare homines possent aurisque iuvare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:1)
Iam mea Lampsacio lascivit pagina versu Et Tartesiaca concrepat aera manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVI3)
fervet concelebratur, ut contra 'friget' cessat dicimus, ut Terentius nimirum hic homines frigent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4361)
multa enim antiqua lectio Anchisen futurorum scientem concelebrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 474)
alii dicunt, festos dies cum religione concelebrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5273)
hic noctem ludo ducunt quasi perpetuitatem noctis, quippe sub terris locati, ludo concelebrant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3791)
Itaque, si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 96:1)
itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 48장 1:7)
Iam et tricliniarches experrectus lucernis occidentibus oleum infuderat, et pueri detersis paulisper oculis redierant ad ministerium, cum intrans cymbalistria et concrepans aera omnes excitavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:9)
Et iam non loquebatur Menelaus cum |Trimalchio digitos concrepuit, ad quod signum matellam spado ludenti subiecit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:8)
Intravit factio statim hastisque scuta concrepuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:7)
Carmina componat, declamet, concrepet omnes et peragat causas sitque Catone prior.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:19)
aeriferae comitum concrepuere manus, ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae, quosque movent sonitus aera, sequuntur apes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권488)

SEARCH

MENU NAVIGATION