라틴어 문장 검색

At liquidas avium voces imitarier ore ante fuit multo quam levia carmina cantu concelebrare homines possent aurisque iuvare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:1)
Post haec Carminii verba longum fiat, si velim percensere quam multis in locis Graecorum vetustissimi aeris sonos tamquam rem validissimam adhibere soliti sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 14:1)
fervet concelebratur, ut contra 'friget' cessat dicimus, ut Terentius nimirum hic homines frigent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4361)
multa enim antiqua lectio Anchisen futurorum scientem concelebrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 474)
iam quaerit sidera deest 'de Aenea'. et 'quaerit sidera' num de sideribus quaerit, an ipsa sidera, id est percenset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1611)
alii dicunt, festos dies cum religione concelebrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5273)
hic noctem ludo ducunt quasi perpetuitatem noctis, quippe sub terris locati, ludo concelebrant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3791)
"Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, quam multa etiam miseranda sunt!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 22장 1:20)
Quo in genere percensere poterit plerosque inveniendi locos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 36장 5:3)
quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 1장 1:2)
signaque quae longo frater percenseat anno, ire per haec uno mense sororis equos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권61)
cur vicibus factis ineant convivia, quaero, tunc magis, indictas concelebrentque dapes
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권231)
At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt in tantis dicenda malis, lugubris et amens et laniata sinus totum percensuit orbem, exanimesque artus primo, mox ossa requirens repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 27:1)
"I, scriba, tripictis digere versiculis quae sit subfixa potestas, fronte crucis titulus sit triplex, triplice lingua agnoscat Iudaea legens et Graecia norit et venerata Deum percenseat aurea Roma."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3123)
quidquid in aere cavo reboans tuba curva remugit, quidquid ab arcano vomit ingens spiritus haustu, quidquid casta chelys, quidquid testudo resultat, organa disparibus calamis quod consona miscent, aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, Christum concelebrat, Christum sonat, omnia Christum muta etiam fidibus sanctis animata loquuntur, o nomen praedulce mihi!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3124)

SEARCH

MENU NAVIGATION