라틴어 문장 검색

veluti inventionem motuum coelestium in astronomia, concentuum in musica, literarum alphabeti (quae etiam adhuc in regno Sinarum in usu non sunt) in grammatica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:3)
ut fit in elementis literarum, et tonis concentuum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:5)
et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장39)
Pergami in occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci adyta appellant, tympana sonuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 105:7)
rauca Celaenaeos ad tympana disce furores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:166)
Interea gelidae secretis rupibus Idae dum sedet et thiasos spectat de more Cybebe Curetumque alacres ad tympana suscitat enses, aurea sanctarum decus inmortale comarum defluxit capiti turris summoque volutus vertice crinalis violatur pulvere murus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:171)
dixit et ad tristes convertit tympana planctus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:182)
qui postquam rursus eriles agnovere sonos, rediit meliore magistro machina concentusque poli, currusque recepit imperium flammaeque modum.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:27)
terribiles intus thiasi vesanaque mixto concentu delubra gemunt;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:103)
postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:106)
grave parma sonat, mucronis acutum murmur, et umbonum pulsu modulante resultans ferreus alterno concentus clauditur ense.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:271)
aequora sic victor quotiens per rubra Lyaeus navigat, intorquet clavum Silenus et acres adsudant tonsis Satyri taurinaque pulsu Baccharum Bromios invitant tympana remos:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:180)
igitur aeris sono, tubarum cornuumque concentu strepere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장4)
simulque coeptus dies et concentu tubarum ac truci clamore aderant semisomnos in barbaros, praepeditis Numidarum equis aut diversos pastus pererrantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장3)
et quod quibusdam solacio est, mihi auget quaestionem, quia video etiam Graecis accidisse ut longius absit Aeschine et Demosthene Sacerdos ille Nicetes, et si quis alius Ephesum vel Mytilenas concentu scholasticorum et clamoribus quatit, quam Afer aut Africanus aut vos ipsi a Cicerone aut Asinio recessistis.'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 15장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION