라틴어 문장 검색

Cuius species quantum mortalis oculus contuetur, prima lutea visitur, secunda flavescens vel fulva, punicea tertia, quarta purpurea, postrema caerulo concreta et viridi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 27:1)
Nullusque apud eos interrogatus respondere unde oritur potest, alibi conceptus natusque procul, et longius educatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 10:4)
"Sed non hactenus vacua debebis per illas tenebras incedere, sed offas polentae mulso concretas ambabus gestare manibus, at in ipso ore duas ferre stipes."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:137)
Flavus' contra videtur e viridi et rufo et albo concretus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 13:1)
Hippocrates autem in eo libro de quo supra scripsi, cum et numerum dierum quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum verbis usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 20:1)
nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae curiata appellantur, aetasque eius qui adrogare vult, an potius gignundis idonea sit, bonaque eius qui adrogatur ne insidiose adpetita sint consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 7:1)
Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere volet, inveniet Sabini librum cui titulus est De Furtis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 13:2)
Cur igitur iste qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 12:1)
Lictoris vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 1:1)
et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 1:2)
In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e nive itemque solidius latiusque concretam esse eam, quam κρύσταλλον Graeci appellant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 6:1)
Nam haec quoque spectant ad naturas concretas, sive collegiatas et in fabrica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:6)
Ephraim quasi avis avolabit gloria eorum, a partu et ab utero et a conceptu.
(불가타 성경, 호세아서, 9장11)
continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui nco in capite collectus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장137)
Id neque liquidum neque aridum est, sed quasi concretus umor, ex cuius colore pupillae color vel niger est vel caesius, cum summa tunica tota alba sit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장190)

SEARCH

MENU NAVIGATION