라틴어 문장 검색

ergo ego cuiquam posse tuae videor spatium transcribere vitae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 12:9)
quinque in deserto panes iubet et duo pisces adponi in pastum populis, qui forte magistrum non revocante fame stipabant undique saeptum, inmemoresque cibi vicos, castella, macellum, oppida, mercatus et conciliabula et urbes respuerant, largo contenti dogmate vesci, multa virum strato fervent convivia faeno, centenos simul accubitus iniere sodales, seque per innumeras infundunt agmina mensas, pisciculis - iam crede Deum - saturanda duobus et paucis crescente cibo per fragmina crustis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3235)
Transcribunt urbi matres, populumque volentem deponunt, animos nil magnae laudis egentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 29:3)
"Turne, tot incassum fusos patiere labores et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:7)
maius expecta, cum puerilem animum deposueris et te in viros philosophia transscripserit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:2)
Nam praeter ista, quae Hecaton transcribit, tres Chrysippus Gratias ait Iovis et Eurynomes filias esse, aetate autem minores quam Horas, sed meliuscula facie et ideo Veneri datas comites.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 30:1)
in qua Cloeliam contempto et hoste et flumine ob in- signem audaciam tantum non in viros transcripsimus :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 87:4)
in quod malum transcribor?
(세네카, Thyestes 14:1)
"adquisita meo servit tibi Creta Metello, transcripsi Cilicas:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 212)
curae mihi e vestigio fuit hisque qui student, cum merito lecturiremus, plurima tenere, cuncta transcribere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 1:4)
Hesterni sumus, et vestra omnia implevimus, urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:3)
Nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus dei potest urguente causa simplici dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium vel officium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:9)
GLORIOSISSIMO REGI CEOLUULFO BAEDA FAMULUS CHRISTI ET PRESBYTER HISTORIAM gentis Anglorum ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, rex, et prius ad legendum ac probandum transmisi, et nunc ad transscribendum ac plenius ex tempore meditandum retransmitto;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:1)
atque in praefato religiosissimi abbatis Benedicti monasterio transscribendam commodauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII]. 1:1)
quae hactenus in eodem monasterio seruata, et a multis iam sunt circumquaque transscripta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].9)

SEARCH

MENU NAVIGATION