라틴어 문장 검색

reus, quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 195:1)
tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio, ut illum eodem animo dixisse, quo bellavit, appareat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 115:2)
habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:2)
neque enim ulla vehementior intrat concitatio, quae nihil moveat in vultu.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 8:2)
ille sequens impetus, qui speciem iniuriae non tantum accepit sed adprobavit, ira est, concitatio animi ad ultionem voluntate et iudicio pergentis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 19:2)
An semper haec concitatio permanebit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 166:4)
itaque effusi et contemptim pugnam iniere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:2)
contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 383:1)
facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 627:3)
adversus ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio plebem emoverent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 404:1)
in Hernicos, morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae atque indignitatis militum animis eruptio est facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 62:1)
quam concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 98:1)
ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem compulsa tantum exercitum fecerant ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 589:1)
veritus deinde ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse praemisso nuntio ad Marium Blossium, praetorem Campanum, postero die se Capuae futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 80:1)
haec contemptim duces increpabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 523:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION