라틴어 문장 검색

Etiam elementis (quae vocant) imponitur ad placitum decupla proportio excessus in raritate ad invicem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:5)
Fallunt autem et incompetentes sunt eae quibus utimur in universo illo processu, qui a sensu et rebus ducit ad axiomata et conclusiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:5)
ubi homines, ex sermonibus et conclusionibus rationalibus, pauca aut nulla exhibuerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:9)
vel plane ob conclusionem et fractionem aeris, ut in articulo praecedente dictum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 110:3)
Quod existimamus fieri non tantum per conclusionem et contractionem caloris, quae est species unionis, sed per exasperationem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:3)
quod hoc de quo loquimur plus et minus materiae in corpore hoc vel illo ad calculos (facta collatione) et proportiones exactas aut exactis propinquas reduci possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:11)
Itaque tales videbis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire, ad rem vero examinandam et disceptandam nullo modo sufficere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:3)
Hoc autem fieri non potest nisi in foenore duas proportiones introducas, minorem et maiorem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:6)
Si enim foenus ad unicam tantum proportionem, eamque minorem, redigas, mutuo accipientem aliquantulum levabis, sed mercator pecunias non facile reperiet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:7)
Atque insuper notandum est mercaturam, cum sit omnium maxime lucrosa, foenus ad proportionem bene magnam ferre posse, alios contractus minime.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:8)
Duae sunto foenoris proportiones.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:3)
Ea proportio edicto promulgetur, ut libera sit omnibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:6)
Quandoquidem annuus valor praediorum hic apud nos in Anglia excedet illam foenoris ad hanc proportionem redacti, quantum annuus valor sex librarum excedit illum quinque tantum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:11)
Sit proportio (etiam haec de qua loquimur) illa paulo remissior quam antea solvere solebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:15)
Ita enim praetextu licentiarum opportunitatem non habemus pecunias aliorum pro suis commodandi, nec novem aut octo librarum proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION