라틴어 문장 검색

qui, cum disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, ut gravibus aut locis aut temporibus magis vitetur frigus, aestus, satietas, labor, libido;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium213)
sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장18)
Ubi ad cibum ventum est, numquam utilis est nimia satietas, saepe inutilis nimia abstinentia:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장32)
Post multas potiones, quae aliquantum sitim excesserunt, nihil edendum est, post satietatem nihil agendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장39)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장7)
Prodest etiam adversus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장10)
concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장4)
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장6)
Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장19)
neque enim semper concoctionem res expectat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장34)
neque enim convenit iuxta inediam protinus satietatem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장3)
Atque in longis quoque morbis etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus incertus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sensus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis pallet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장8)
Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장7)
eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장52)
Cum vero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION