라틴어 문장 검색

sin lucubrandum est, non post cibum id facere, sed post concoctionem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장18)
Secunda mensa bono stomacho nihil nocet, in inbecillo coacescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장37)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장25)
Inutilis est gracilibus et inbecillum stomachum habentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장80)
Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장94)
Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장95)
si post concoctionem ieiunus caput radit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 5장7)
8. Si quis vero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장1)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, ieiuno dolor capitis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장6)
quae in quo non sunt, is firmi stomachi est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장7)
Neque credendum utique nostris est, qui cum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장8)
Prodest etiam adversus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare, tum vel ungui vel lavari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장10)
concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장4)
Ut concoctio autem omnibus vitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장6)
Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore vacant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 9장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION