라틴어 문장 검색

Cum enim oppessulatas ianuas perrumpere conati qui secuti sunt, a parte pensili domus sagittis incesserentur, ne per moras inexpedibiles populandi amitterent copiam, congestis stipulae fascibus et lignorum, flammaque supposita, aedificium cum hominibus torruerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 15:1)
Qui mox iussit propter praesumptionem incendii, ut omnis populus Romanus Ravennates synagogas, quas incendio concremaverunt, data pecunia restaurarent;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 4:2)
Et in Saxonia in pago, qui vocatur Firihsazi, viginti tres villae igne caelesti concrematae, et fulgora sereno atque interdiu de caelo cadentia.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 295:2)
Karolus vero rex de nocte consurgens, ignorantibus Hludowico et Karlomanno, igne sua castra concremavit, atque ita revertitur in sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:8)
ecquandone uidisti, Maxime, flammam stipula exortam claro crepitu, largo fulgore, cito incremento, sed enim materia leui, caduco incendio, nullis reliquiis?
(아풀레이우스, 변명 24:9)
"stridenti miserum stipula disperdere carmen."
(아풀레이우스, 플로리다 3:5)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exsiliunt, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad proelium.
(불가타 성경, 요엘서, 2장5)
Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
(불가타 성경, 나훔서, 1장10)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장19)
sed et alii similiter ascendentes in circumflexione contra eos, qui intus erant, turres incendebant atque ignes inferentes ipsos maledicos vivos concremabant, alii autem portas concidebant et, recepto residuo exercitu, occupaverunt civitatem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장36)
Quattuor quoque mensibus feta, quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat, et cum desie- rint uberibus ali,stipula pascantur, ceterisque leguminum caducis frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 3:3)
commentarios ad matris fratrumque suorum causas pertinentis, ne cui postmodum delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in forum, et ante clare obtestatus deos neque legisse neque attigisse quicquam, concremauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 4:3)
quicquid deinde epistularum erat, ne cui periculo aut noxae apud uictorem forent, concremauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 2:2)
sed tamen cito ignis stipulae conquiescit et exundans flamma deficientibus nutrimentis paulatim emoritur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:21)
quod genus inter dum segetes stipulamque videmus accidere ex una scintilla incendia passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION