라틴어 문장 검색

Paelex autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίσ. Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:4)
Quod nec concubitu indulgent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 8:2)
Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, X 1:1)
malum mihi prorsus illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 3:4)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장14)
proprie vero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장2)
Concubitus uero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 4:1)
proprie uero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 1:2)
Concubitus vero neque nimis concupiscendus, neque nimis pertimescendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 4:1)
ut in primis, quod earum naturalia nonnumquam, inter se glutinatis oris, concubitum non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:3)
hic longo lassatus paelicis usu donat Arinthaeo;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:41)
sic iuvenis nutante fide veterique reducta paelice defletam linquit amica domum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:14)
extincta satietur paelice Iuno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:222)
Nam quae hoc virile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque fecunda, etiam cum incubat, calcis aculeis ova perfringit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 8:3)
Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION