라틴어 문장 검색

Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: " Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea ".
(불가타 성경, 토빗기, 10장12)
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
(불가타 성경, 미카서, 7장6)
qualis venit arida socrus longinquam visura nurum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:161)
id Clutorius in domo P. Petronii socru eius Vitellia coram multisque inlustribus feminis per vaniloquentiam legerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장2)
Haud minus prompte L. Vetus socrusque eius Sextia et Pollitta filia necem subiere, invisi principi tamquam vivendo exprobrarent interfectum esse Rubellium Plautum, generum Luci Veteris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장1)
Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici filiam, sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, Fuluiae ex P. Clodio filiam, duxit uxorem uixdum nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit intactam adhuc et uirginem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 1:1)
Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 23:1)
socrus Dei esse coepisti.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:10)
O si tibi contingeret videre socrum et cognatam tuam et in parvis corpusculis ingentes animos intueri!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:14)
concumbunt Graece, dones tamen ista puellis tune etiam, quam sextus et octogensimus annus pulsat, adhuc Graece?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI96)
Desperanda tibi salva concordia socru, illa docet spoliis nudi gaudere mariti, illa docet missis a corruptore tabellis nil rude nec simplex rescribere, decipit illa custodes aut aere domat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI121)
dicet quis viduam praegnatem fecerit et quo mense, quibus verbis concumbat quaeque, modis quot.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI215)
in tertio triclinio Popilia Perpennia Licinia Arruntia virgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:4)
Pyrrhae filia, Nestoris noverca, Quam vidit Niobe puella canam, Laertes aviam senex vocavit, Nutricem Priamus, socrum Thyestes, Iam cornicibus omnibus superstes, Hoc tandem sita prurit in sepulchro Calvo Plutia cum Melanthione.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVII1)
generis fiducia vestri Astraeus enim unus de Titanibus, qui contra deos arma sumpserunt, cum Aurora concubuit, unde nati sunt venti secundum Hesiodum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1321)

SEARCH

MENU NAVIGATION