라틴어 문장 검색

Iunxit parricidio matris amitae necem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 5:1)
Discat statim, quam habeat et alteram aviam, quam amitam, cui imperatori, cui exercitui tiruncula nutriatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:28)
Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:3)
Felix virgo, felix Paula Toxotii, quae per aviae amitaeque virtutes nobilior est sanctitate quam genere!
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:13)
Sed quatenus sciebat patrem suum C. Caesarem bis transvectum ponte Rhenum quaesisse bellum, in illius honorem concupierat facere provinciam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 2:1)
Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt, adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut etiam reges sperant futuros?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:6)
quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:2)
quem enim deditum voluptatibus, quem cupiditatum incendiis inflammatum in iis potiendis, quae acerrime concupivisset, tanta laetitia perfundi arbitramur, quanta aut superiorem Africanum Hannibale victo aut posteriorem Karthagine eversa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 94:1)
narra inquam patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 21:8)
is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:9)
Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 4:2)
obtrectatio autem est, ea quam intellegi ζηλοτυπίαν volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque potiatur eo quod ipse concupiverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 17:6)
Etenim ut stultitia, etsi adepta est quod concupivit, numquam se tamen satis consecutam putat, sic sapientia semper eo contenta est quod adest, neque eam umquam sui paenitet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 54:1)
age, si mihi nulla iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis nulla manet patrui, sterilis matertera vixit, deque avia nihilum superest, accedo Bovillas clivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres,
(페르시우스, 풍자, satire 637)
Proxima ergo nocte, cum miles, qui cruces asservabat, ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi [et] lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire, quis aut quid faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION