라틴어 문장 검색

Cunque inito consilio omnes pari affectu ad id concurrerent decreverunt ut cornibus vel tubis ductilibus singuli contenti essent, quatinus circumcirca pervagantes vocibus aut tubarum strepitu sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent aut non lustrata desererent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:7)
et ubi utriusque voluntas non concurrebat in unum, meam mihi facilius fuit, quam illi suam frangere voluntatem;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:53)
Dispar natura, dispar substancia, forma Discors, esse duplex hominis concurrit ad esse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:17)
Nil dubii superest, hiis concurrentibus;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:14)
Quod Natura creat, recreat noua gracia, formant Mores, informat uirtus, prudencia ditat, Preditat pietas, afflat decus, ornat honestas, Exornat racio, species presignit et omnis Virtutum cumulus eius concurrit in usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:2)
totumque vulgus, tam casti quam incesti, adulteri, homicidae, fures, perjuri, praedones, universum scilicet genus Christianae professionis, quin et sexus femineus, poenitentia ducti ad hanc laetanter concurrunt viam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:3)
quibus mille ejusdem levitatis juventus, trans vada et ipsum pontem concurrentes, ingenti vociferatione et furore in auxilium junguntur, Petrum, ductorem suum haec prohibentem et pacem fieri volentem, cum omnibus sensatis audire recusantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:6)
Hac frequentia escarum fruentes et gaudentes, conspirant et affirmant se non recessuros, quousque urbs superata et capta imperatoris potestati restituatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:4)
Turci vero, et universi custodes praesidii, circa lacum tumultum populi, et principum tam matutinos conventus intelligentes, ad moenia versus fluvium concurrunt, multum de noviter adductis navibus admirati, quas procul dubio suas aestimassent, nisi quod suae adhuc altero in littore [0430B] juxta muros est moenia catenatae ferro et seris stare videbantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:3)
hortatur socios, circumquaque concurrentes ut feriant et trucident, et ab insecutione illorum nunquam retardari aut manus continere videantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:8)
Concurrunt universi ad locum ubi athleta et vir consiliorum, caput peregrinorum, laesus ferebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:16)
Unde ad arma contendentes, equo alii, pede alii usque ad ipsum littus concurrunt, cur advenerint vel ex qua natione processerint intrepido ore perquirentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:4)
- Conspiratae plebis consilium in ducem suum Baldewinus volens reprimere, nihil proficit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 43:2)
«Omnes cives et praefecti civitatis hujus in necem tuam conspirati, in omni genere armorum ad turrim hanc in furore et impetu animi properant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 44:14)
Cujus pontis infestationem episcopus et omnis primatus conquerentes, inito consilio, ad ejus destructionem conspiraverunt, ac die statuto cum instrumento malleorum ferreorum, [0461D] cum ligonibus et securibus a castris exierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION