라틴어 문장 검색

quasi vero intellegant, qualis sit in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 49:2)
Extra hanc in Amore conformationem, extra Spiritus praesentiam qui eum in cordibus nostris diffundit (cfr Rom 5,5), Iesum confiteri ut Dominum non possumus (cfr 1 Cor 12,3).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:10)
figura, sicut nomine ipso patet,conformatio quaedam orationis remota a communi et primum se offerente ratione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 5:2)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
haec enim sunt fere atque horum vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 37:1)
Et vere nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 41:3)
ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 48:1)
at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci et tota interim causae conformatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 93:1)
Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, uti, quam magna futura est perimetros imi, centro medio conlocato circumagatur linea rotundationis, in eaque quattuor scribantur trigona paribus lateribus, intervallis extremam lineam circinationis tangant, quibus etiam in duodecim signorum caelestium astrologi ex musica convenientia astrorum ratiocinantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION