라틴어 문장 검색

Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur.
땅을 바닥째 뒤흔드시어 그 기둥들을 요동치게 하시는 분. (불가타 성경, 욥기, 9장6)
Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
나는 생각만 해도 소스라치고 전율이 내 몸을 사로잡는다네. (불가타 성경, 욥기, 21장6)
Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola inferior.
심장은 돌처럼 단단하고 연자매 아래짝처럼 튼튼하니 (불가타 성경, 욥기, 41장16)
Commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sun et commota sunt, quoniam iratus est.
이에 땅이 흔들리며 떨고 산의 뿌리까지 소스라쳐 흔들렸으니 그분께서 진노하신 까닭이네. (불가타 성경, 시편, 18장8)
Concussisti terram, confregisti eam sana contritiones eius, quia commota est.
당신께서 땅을 뒤흔드시어 갈라놓으셨습니다. 그 갈라진 틈들을 메워 주소서. 흔들립니다. (불가타 성경, 시편, 60장4)
Vir cum amicis concuti potest, sed est amicus, qui adhaereat magis quam frater.
서로 해나 끼치는 친구들이 있는가 하면 형제보다 더 가까운 벗이 있다. (불가타 성경, 잠언, 18장24)
Beatus homo, qui semper est pavidus; qui vero indurat cor suum, corruet in malum.
행복하여라, 늘 두려워하는 마음을 지닌 사람! 그러나 마음을 완고하게 하는 자는 불행에 빠진다. (불가타 성경, 잠언, 28장14)
Omni misericordiae erit merces: unusquisque secundum meritum operum suorum inveniet coram se et secundum intellectum peregrinationis ipsius. Dominus induravit cor pharaonis, ne agnosceret illum, ut opera sua innotescerent sub caelo. Misericordia eius apparuit omnibus creaturis eius, lucem suam et tenebras dispertiit filiis hominum.
주님께서는 당신을 알아보지 못하도록 파라오의 마음을 완고하게 하시어 당신의 위업이 하늘 아래 알려지게 하셨다. (불가타 성경, 집회서, 16장15)
montes simul et colles et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
그분께서 산과 땅의 기초를 내려다보시면 그것들이 다 함께 떨며 뒤흔들리리라. (불가타 성경, 집회서, 16장19)
Curva cervicem eius in iuventute et tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi ab illo dolor animae.
젊을 때 그가 목을 숙이게 하고 어릴 때 그의 옆구리를 때려라. 그러지 않으면 그가 고집불통이 되어 네게 순종하지 않고 너는 그로 말미암아 마음의 고통을 받으리라. (불가타 성경, 집회서, 30장12)
Qui te viderint, te intuentur teque prospicient: "Numquid iste est vir, qui conturbavit terram, qui concussit regna,
너를 보는 자마다 너를 자세히 들여다보고 눈여겨 살펴보면서 말하리라. “이자는 세상을 뒤흔들고 나라들을 떨게 하던 자가 아닌가? (불가타 성경, 이사야서, 14장16)
Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae.
공포의 소리를 피하여 도망하는 자는 구렁에 빠지고 구렁에서 올라오는 자는 올가미에 걸린다. 정녕 하늘의 창문들이 열리고 땅의 기초들이 뒤흔들린다. (불가타 성경, 이사야서, 24장18)
Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.
주님, 당신의 눈이 진실을 찾고 있는 것이 아닙니까? 당신께서 그들을 치셨으나 그들은 아파하지 않았고 그들을 멸하셨으나 그들은 훈계를 받아들이길 마다하였습니다. 그들은 자기네 얼굴을 바위보다 더 단단하게 만들고 돌아오기를 마다하였습니다. (불가타 성경, 예레미야서, 5장3)
et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quam patres eorum.
그런데도 그들은 나에게 순종하거나 귀를 기울이지 않고, 오히려 목을 뻣뻣이 세우고 자기네 조상들보다 더 고약하게 굴었다. (불가타 성경, 예레미야서, 7장26)
Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam.
그러나 너희 조상들은 내게 순종하지 않았고 귀를 기울이지도 않았다. 오히려 그들은 목을 뻣뻣이 한 채 내 훈계를 듣지도 않고 받아들이지도 않았다. (불가타 성경, 예레미야서, 17장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION