라틴어 문장 검색

et necesse est ut sit in omnibus corporibus, quae statu ancipiti ita degunt inter commoda et incommoda, ut distracta liberare se tentent, et denuo repulsam patiantur, et tamen perpetuo experiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:7)
ad hoc scilicet, utrum condensatio corporis bene similaris (qualia sunt aer, aqua, oleum, et hujusmodi), aut rarefactio similiter per violentiam indita, possint fieri constantes et fixae et quasi mutatae in naturam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:13)
ut fieret experimentum, utrum statim impletura fuisset talem dimensionem, qualem habebat ante condensationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:18)
Quod si non fecisset aut statim, aut certe paulo post, constans videlicet facta videri potuisset ista condensatio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:19)
Hac enim ratione aer possit verti in aquam per condensationes, et complura alia id genus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:32)
nihil fere ad condensationem et intenerationem, nisi per misturas et modos quasi spurios.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:10)
Quinetiam quae interveniunt in natura condensationes, factae per frigora, similiter sunt investigandae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:20)
Duplex autem est modus condensationis spirituum, per medicamenta soporifera, sive provocantia somnum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:8)
licet rursus eadem opiata moderate sumpta, per accidens secundarium (videlicet condensationem illam quae a coitione succedit), confortent spiritus, eosque reddant magis robustos, et retundant eorum inutiles et incensivos motus, ex quo ad curas morborum, et vitae prolongationem haud parum conferant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 483:18)
videlicet quibus modis fieri possint condensationes in corporibus, aliter quam per frigus, quod illas efficit ut opus suum proprium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:5)
Illae autem condensationes videntur intra quaternum numerum (quantum adhuc liquet) contineri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:6)
Percrebuit sane, tam scriptis quam fama, narratio de arbore in una ex insulis sive Terceris sive Canariis (neque enim bene memini), quae perpetuo stillat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:17)
Quo magis notanda est inscitia aliquorum alchymistarum ex reformatis, qui per calores aequabiles lampadum et hujusmodi, perpetuo uno tenore ardentium, se voti compotes fore existimarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:7)
Etenim conus erectus juvat ad condensationem vaporum in alembicis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:4)
ita vana et tumida perpetuo odimus, et quantum in nobis est profligamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 497:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION