라틴어 문장 검색

ego autem et me saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim aut etiam quicumque sim, non ex rhetorum officinis sed ex Academiae spatiis exstitisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 3:1)
itaque et Herodotus et eadem superiorque aetas numero caruit nisi quando temere ac fortuito, et scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione praecepta multa nobis reliquerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 4:1)
Dicaearchum vero cum Aristoxeno aequali et condiscipulo suo, doctos sane homines, omittamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 40:3)
quem cum Cleanthes condiscipulus rogaret, quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 60:6)
At ille non indelectatus nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum, videris tamen inquit non ero tui similis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:8)
Municeps tu meus et condiscipulus et ab ineunte aetate contubernalis, pater tuus et matri et avunculo meo, mihi etiam quantum aetatis diversitas passa est, familiaris:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 19 1:1)
inter quos sibi vel praecipuum locum vindicat Voconius Romanus, ab ineunte aetate condiscipulus et contubernalis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 1:1)
sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 93:1)
hinc tumor et vana de se persuasio usque adeo, ut illo condiscipulorum tumultu inflati, si parum a praeceptore laudentur, ipsi de illo male sentiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 27:3)
non excidit mihi, scripsisse me in libro priore, cum potiorem in scholis eruditionem esse quam domi dicerem, libentius se prima studia tenerosque profectus ad imitationem condiscipulorum, quae facilior esset, erigere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 41:1)
Seneca Lucilio suo salutem Claranum,condiscipulum meum, vidi post multos annos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 661)
cum condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, sed non uulgato genere dicentem, cum ille exilitatem orationis suae imputaret controuersiae et diceret:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 22:3)
Iacebat nauigium peruetus et attritum salo, uix unius capax animae.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 8:1)
"at, inquit, inter pueriles condiscipulorum sinus lasciuiam manu obscena iussisti."
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 11:2)
quapropter facinus meum tuere et condiscipuli tibi obsequentis incautum, precor, asseras pudorem, germanum tamen ante sed memento, doctrinae columen, Probum advocare, isti qui valet exarationi destrictum bonus applicare theta.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem53)

SEARCH

MENU NAVIGATION