라틴어 문장 검색

Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,discedunt.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장23)
"Multos enim condiscipulos habet in theatro!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:22)
provincia tanti vendit agros, sed maiores Apulia vendit, qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus induperatorem, cum tot sestertia, partem exiguam et modicae sumptam de margine cenae, purpureus magni ructarit scurra Palati, iam princeps equitum, magna qui voce solebat vendere municipes fracta de merce siluros?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV15)
Sic animum dirae trepidum formidine culpae confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus, nam cum magna malae superest audacia causae, creditur a multis fiducia, mimum agit ille, urbani qualem fugitivus scurra Catulli:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII43)
Quis item nescit consularem eum scurram ab inimicis appellari solitum?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 12:2)
Augustus, inquam, Caesar adfectavit iocos, salvo tamen maiestatis pudorisque respectu, nec ut caderet in scurram.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 1:2)
"Proinde Socrates scurra Atticus viderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades et Pyrrho et omnis Academicorum multitudo deliberet."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:12)
Nec vero eius condiscipulus Xenocrates in hoc genere prudentior est, cuius in libris qui sunt de natura deorum nulla species divina describitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 34:1)
Zeno quidem non eos solum qui tum erant, Apollodorum Sillim ceteros, figebat maledictis, sed Socraten ipsum parentem philosophiae Latino verbo utens scurram Atticum fuisse dicebat, Chrysippum numquam nisi Chrysippam vocabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 93:7)
" Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum diem et sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:1)
de Patrone et tuis condiscipulis quae de parietinis in Melita laboravi ea tibi grata esse gaudeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 19 6:1)
me autem a te ut scurram velitem malis oneratum esse non moleste tuli ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 1:2)
Carbonem et eius fratrem scurram ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 4:5)
nam neque parum facetus scurra Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:5)
vetus est, "de scurra multo facilius divitem quam patrem familias fieri posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 17장 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION