라틴어 문장 검색

Angustam amice pauperiem pati robustus acri militia puer condiscat et Parthos ferocis vexet eques metuendus hasta vitamque sub divo et trepidis agat in rebus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 21)
age iam, meorum finis amorum, (non enim posthac alia calebo femina) condisce modos, amanda voce quos reddas:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 118)
igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 326:1)
egregia res est mortem condiscere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 9:2)
tuque o paternis assidens frenis comes, condisce, Pylade, patris exemplo fidem, vos Graecia nunc teste veloces equi infida cursu fugite praecipiti loca.
(세네카, 아가멤논 17:11)
"poenae se praeparauit et ex quo peccare coepit, cadere condidicit."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 11:13)
multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut leuetur quo decernimus.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 4:8)
inter ipsa altaria et sollemnes sacrificantium ritus, dum optatur vita, mortem condiscite.
(세네카, De Providentia, book 1 73:2)
illic quae viduis gentibus imperat, aurato religans ilia balteo, detraxit ^ spolium nobile corpori et peltam et nivei vincula pectoris.
(세네카, Hercules Furens 8:14)
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt, palustribus qua maria dulcescunt aquis, armata peltis quicquid exterret cohors inclusa ripis vidua Thermodontiis, hoc omne noster genitor imperio regit.
(세네카, 메데아 4:41)
lunata latus protecta pelta:
(세네카, 파이드라 5:23)
parva loquor, tecum gelidas comes illa per arctos Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni frigora, tecum omnes animo durata per aestus et, si castra darent, vellet gestare pharetras, vellet Amazonia latus intercludere pelta;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam46)
"quid si ille tuos Curetas in arma ducat et innocuis iubeat decernere peltis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권80)
"fraxineas Macetum vibrant de more sarisas saevaque difficiles excludere volnera peltas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권138)
Iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis proelia laurigero subeuntem Thesea curru laetifici plausus missusque ad sidera vulgi clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis, ante ducem spolia et, duri Mavortis imago, virginei currus cumulataque fercula cristis et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae, corytique leves portantur et ignea gemmis cingula et informes dominarum sanguine peltae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권260)

SEARCH

MENU NAVIGATION