라틴어 문장 검색

Namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta, adivit Caspios lacus, Ventidium novimus Antoni legatum, strages per hos tractus innumeras edidisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 16:2)
Ab occidua plaga contingit Armenios et Niphaten et in Asia sitos Albanos, Mare Rubrum et Scenitas Arabas quos Saracenos posteritas appellavit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 13:3)
Legerat enim Aemilianum Scipionem, cum historiarum conditore Polybio, Megalopolitano Arcade, et triginta militibus, portam Carthaginis impetu simili subfodisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 16:2)
Per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt impensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator, sed conditor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 7:2)
biduoque post, Icosium oppidum, cuius supra docuimus conditores, militaria signa et coronam sacerdotalem, cum ceteris quae interceperat, nihil cunctatus restituit, ut praeceptum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 16:2)
oppidorum et limitum conditor tempestivus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 1:4)
Ibi obiit Fastrada regina et in sancto Albano honorifice sepulta est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 112:5)
Eodem tempore Herioldus cum uxore et magna Danorum multitudine veniens Mogontiaci apud sanctum Albanum cum his, quos secum adduxit, baptizatus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 315:1)
ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris id genus plurima.
(아풀레이우스, 변명 9:17)
tot ille doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disciplinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti ac profecto super captum hominis animi augustior, primus philosophiae nuncupator et conditor, nihil prius discipulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum meditatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerbaque, quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis intra murum candentium dentium premere.
(아풀레이우스, 플로리다 15:29)
"Sed Apollo, quamquam Graecus et Ionicus, propter Milesiae conditorem sic Latina sorte respondit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:35)
Primus ad auras Aetherias Italo commixtus sanguine surget, Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx Educet silvis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba, Videbantur haec nequaquam convenire:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 2:3)
Quoniam, inquit, audiendi cupidus es, audi quid super isto brevi quidem, sed necessario et naturali pavore maiores nostri, conditores sectae Stoicae, senserint, vel potius, inquit, lege;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 14:2)
Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque, non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus, ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis evinctus in diverse nitentibus laceratus est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 55:1)
at tu dictis, Albane, maneres.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 55:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION