라틴어 문장 검색

Iacuerunt ergo una non tantum illa nocte, qua nuptias fecerunt, sed postero etiam ac tertio die, praeclusis videlicet conditorii foribus, ut quisquis ex notis ignotisque ad monumentum venisset, putaret expirasse super corpus viri pudicissimam uxorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:8)
Commodaret ergo illa perituro locum et fatale conditorium familiari ac viro faceret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:13)
Tam rara in amicitiis fides, tam parata oblivio mortuorum, ut ipsi nobis debeamus etiam conditoria exstruere omniaque heredum officia praesumere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 5:1)
itaque cum passim varia ordinum corpora dispergerentur, placuit ad conditorium Syagrii consulis civium primis una coire, quod nec impleto iactu sagittae separabatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 4:3)
quibus diebus cunctis a mane usque ad uesperam nil aliud ageret, quam confluentem eo de cunctis uiculis ac locis plebem Christi uerbo salutis instruere, atque instructam in fluuio Gleni, qui proximus erat, lauacro remissionis abluere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV. 1:8)
discissisque uiculis, quos in uicinia urbis inuenit, aduexit illo plurimam congeriem trabium, tignorum, parietum, uirgeorum, et tecti fenei, et his urbem in magna altitudine circumdedit a parte, quae terrae est contigua, et dum uentum oportunum cerneret, inlato igne conburere urbem nisus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI.4)
Solebat autem ea maxime loca peragrare, illis praedicare in uiculis, qui in arduis asperisque montibus procul positi aliis horrori erant ad uisendum, et paupertate pariter ac rusticitate sua doctorum arcebant accessum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXV [XXVII]. 1:8)
castellum inde quod caput eius regionis erat viculosque circumiectos capit et captivo cibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 345:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION