라틴어 문장 검색

Paulus dicit audivisse verba quae non licet homini loqui, non quod ipse ignoret quod audierit, sed quod aliis pandere quae sibi sunt indicata non liceret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:1)
Quanto autem excellentia divinae naturae a caeteris quas condidit naturis, longius abscedit, tanto minus congruas similitudines in illis reperimus, quibus satisfacere de ista valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:6)
Omnia per ipsum facta sunt, Spiritum designasse videtur secundum effecta ipsa quae sua Deus condidit bonitate, secundum quae, ut diximus, aeternus non est Spiritus, id est datus, sicut nec anima mundi quam Plato dicit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 61:13)
Nulla proprie tanta fieri concordia vel regi possunt, quanta illa quae unus tantum et condit et regit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:13)
X. Vix sanctus vir verba compleverat et renuntiaturus miles pedem domo extulerat, cum ecce Hinguar obvius iubet brevi loquio utatur, illi pandens per omnia archana regis ultima.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:1)
At licet Argentum mole incumbente levatum Subsidat, penitusque imo se condat in alveo, Caetera quaeque tument;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:23)
Dum veritatem quaerere pertinax Ignota pandis, sollicitus parum Utcunque stet commune vulgi Arbitrium et popularis error.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:4)
Sed frustra voluit defunctum Golgotha numen Condere, dum victa fatorum lege triumphans Nativum petiit coelum, et super aethera vectus Despexit lunam exiguam, solemque minorem.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 7:2)
Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:24)
Ipsa enim omnes virtutes sua condit suavitate, vitia sua virtute confodit, adversa temperat, componit prospera;
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 1:5)
quorum nobis nuda sint omnia, quibus omnia nostra pandamus secreta;
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:14)
Mistica denudat, aperit secreta, reuelat Abdita queue magis latitant archangelus orbi Nunciat et celi pandit misteria terris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:17)
Si qua minus plene cognoscit, plenius illam Asistens matrona docet suppletque minorem Intuitum panditque latens aperitque reclusum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:22)
Hartmanus ac Henricus dolentes, et magnum de casu suorum luctum habentes, sepultura exstinctos honorifice condiderunt, sed non parum gaudere potuerunt, quod cum suis non in hac momentanea suffocatione perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 60:4)
Crastina autem, mari a feritate sua sedato, tot millia corporum nobilium et ignobilium crebra illius inundatione in aridum sunt ejecta, ut vix trium hebdomadarum curriculo sepultura per camporum planitiem illic a fidelibus conderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION