라틴어 문장 검색

A te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re violari existimationem tuam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 73 3:4)
Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio esse factas, nec deprecaturi sumus ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi ut, quia mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 3:2)
nam ut non dicam Valerium Maximum multa ex iis exempla hausisse) Horatium Senecam Quintilianum Iuvenalem, fortasse etiam Ovidium et Taciturn eos legisse etiamnunc cognoscimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말35)
Femina Romanis etiamnunc urbe recenti Inmisit soceros armaque saeva dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1215)
Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes, Aut tenerum dotes carmen habere putat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 81)
Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas dumque male optatos nondum premis inscius axes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:18)
Habeo alia multa quae nunc condonabitur;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 7)
Argentum quod habes condonamus te.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 7114)
Qui mihi atque animo meo nullius umquam delicti gratiam fecissem, haud facile alterius lubidini male facta condonabam.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장14)
Ac ni C. Memmius tribunus plebis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos factiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 27장2)
Philaeni condicione probata seque vitamque suam rei publicae condonauere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장17)
Illud etiamnunc melius dictum a te non praeteribo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 10:3)
Etiamnunc dicam, unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 4:1)
Etiamnunc servari potest, sed si cito illi manus porrigitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 4:2)
et in totum iam per maxima acto viro turpe est etiamnunc deos fatigare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION