라틴어 문장 검색

testudine testudo est scutorum conexio, curvata in testudinis modum et similitudinem, cum a militibus aliqua civitas obsidetur, et fit ut murus eius subruatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5034)
armorumque resolvit tegmina hic ostendit armorum conexionem esse testudinem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5151)
si tamen primam respicias conexionem, quasi de Turno videtur dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2703)
unde mire a plerisque interitus dicta est, quasi interveniens et mixtarum rerum conexionem resolvens:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2264)
fatum est conexio rerum per aeternitatem se invicem tenens, quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas habeat aeternitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 71:1)
Verus humanus progressus morali indole praestat atque secum fert integram personae humanae observantiam, sed etiam naturali mundo vacare debet et “oportet contra aestimetur uniuscuiusque entis natura et mutua conexio in ordine composito”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 8:8)
persuasio de intima omnium in mundo rerum conexione;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 22:5)
Denique non satis intellegitur quae sint altiores hodiernarum inaequalitatum radices, quae cum directione coniunguntur, finibus, sensu socialique contextu technologici et oeconomici incrementi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:11)
Genus humanum penitus mutatum est et novarum rerum cumulus fugacitatem consecrat quae superficiali modo in unam directionem nos trahit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 150:4)
Attamen oeconomiae directio progressionem technologicam conciliavit, quae pretium productionis minuat, operariorum numero imminuto, quorum locum occupant machinamenta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 168:7)
Cum nos ipsos interrogamus quem mundum velimus relinquere, potissimum de eius directione generali cogitamus, de eius sensu deque eius bonis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:3)
Non quod res finitae mundi revera sint divinae, sed quia homo mysticus experitur intimam conexionem exsistentem inter Deum et omnes creaturas, et sic “sentit res omnes esse Deum”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 297:2)
30. Conexio inter visionem et auditionem, veluti instrumenta cognitionis fidei, in Evangelio Ioannis perlucide advertitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 52:1)
Praeterea magni quoque est momenti conexio inter fidem et Decalogum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:1)
51. Profecto ob conexionem eius cum amore (cfr Gal 5,6), fidei lumen ponitur in reale ministerium iustitiae, iuris et pacis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION