라틴어 문장 검색

redeamus ad causam, super cuius abundante blateratu, quia pareo, precor, ut errata confessum veniae clementis indultu placatus impertias, licet, quae laetitia tua sancta quaeque communio, copiosius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 10:2)
Quin immo quotiens epulo mensae lautioris hilarabere, religiosis, quod magis approbo, narrationibus vaca;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 3:1)
date serta per aras festaque pallentes hilarent altaria lucos, felix, haec, nimium felix plorataque nato umbra venit, longe Furiarum sibila, longe tergeminus custos, penitus via longa patescat manibus egregiis, eat horrendumque silentis accedat domini solium gratesque supremas perferat et totidem iuveni roget anxius annos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum9)
His auditis, iudex nimio furore commotus, caedi sanctum Dei confessorem a tortoribus praecepit, autumans se uerberibus, quam uerbis non poterat, cordis eius emollire constantiam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:20)
uiditque ibi non paruam hominum multitudinem utriusque sexus, condicionis diuersae et aetatis, quae sine dubio diuinitatis instinctu ad obsequium beatissimi confessoris ac martyris uocabatur, et ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra uesperam transire uix posset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:1)
Dum ergo is ex persecutore factus esset collega ueritatis et fidei, ac iacente ferro esset inter carnifices iusta cunctatio, montem cum turbis reuerentissimus Dei confessor ascendit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:5)
Decollatus est ibi etiam tum miles ille, qui antea superno nutu correptus, sanctum Dei confessorem ferire recusauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:2)
Cumque praefatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit ad aures nefandi principis confessorem Christi, cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.6)
librum uitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION