라틴어 문장 검색

conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 4:1)
cuius vis generis varia est et saepe aut maior aut minor, ut etiam ea quae maximam vim habet sola saepe causa dicatur Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut propter exitum conficientes vocantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 4:2)
quotiens conscientiae luxuriantis fetore pollutos ad suaveolentiam pudicitiae stimulis correctionis impellitis, hircorum vos obtulisse virulentiam Christus sibi computat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 4:3)
Sed et fetor inconparabilis cum eisdem uaporibus ebulliens omnia illa tenebrarum loca replebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:15)
Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque flagrantia uernantium flosculorum plenus, ut omnem mox fetorem tenebrosi fornacis, qui me peruaserat, effugaret admirandi huius suauitas odoris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 2:15)
Consequens est enim, praedictorum vitiorum scoriam [0453A] deauratis lectionibus purpurare, vitiosumque fetorem verborum imbalsamare mellifluo, ne si tanti sterquilinii fetor in nimiae promulgationis aures evaderet, populum ad indignationis stomachum, et nauseantis vomitum invitaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION