라틴어 문장 검색

neque enim confirmatione nostra egebat virtus tua neque erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 3 1:2)
quas tibi et iam pridem et saepe misissem, nisi cotidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem animi tui complecti litteris maluissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 1:3)
oblitumne me putas qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento advolaris, quae tua fuerit adsessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 27 5:5)
itaque nos confecto bello, ut arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et Planco habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto non solum ad praesens perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit, sed etiam ad confirmationem perpetuae libertatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 8 1:2)
extremum illud est de iis quae proposueram confirmatio nostrae amicitiae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 10:1)
contentio confirmatio sermoque intumus, cum ipse secum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:7)
Ut unum praestansque exemplum supponamus, summatim cogitationes perstringere volumus dilecti Patriarchae Oecumenici Bartholomaei, quocum plenae ecclesialis communionis spem participamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 11:3)
Haec temporum convenientia nobis dat copiam considerandi Vaticanum II fidei fuisse Concilium, eo quod nos invitavit ut praecipuum tribueremus locum nostrae ecclesialis et personalis vitae primatui Dei in Christo.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 9:2)
Ecclesialis fidei effigies
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 33:1)
22. Hoc modo credens exsistentia ecclesialis fit exsistentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:1)
Fides forma quadam fruitur quae necessario est ecclesialis, intra Christi corpus, veluti concretam credentium communionem se confitetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:10)
Ex hoc ecclesiali loco singulos christianos ad omnes homines aperit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:11)
Theologia porro participat formam ecclesialem fidei;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:1)
Et haec patefactio ad « nos » ecclesiale accidit secundum ipsum patentem Dei amorem, qui non est tantum relatio inter Patrem et Filium, inter « ego » et « tu », sed in Spiritu est etiam illud « nos », communio videlicet personarum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:9)
Baptismus nos admonet fidem non esse individui dissociati opus, neque actum esse quem homo tantum propriis viribus adimplere potest, sed accipiendam esse, per ingressum in communionem ecclesialem quae donum Dei transmittit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION