라틴어 문장 검색

pleraque enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer, tamen ab illo maiestatem minutam negabam, ex quo verbo lege Appuleia tota illa causa pendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 107:3)
Sic enim soletis dicere homicidae Nega, laniari iubere sacrilegum, si confiteri perseveraverit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 12:2)
Unde ista perversitas, ut etiam illud non recogitetis, sponte confesso magis credendum esse quam per vim neganti?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:3)
Conferamus septem annos septem mensibus, sperare Christum et tenere, natum confiteri et in crucifixum credere, parvulum non negare et virum gaudere regnantem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 2:11)
nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 2:3)
confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:4)
HAEC quoque disciplina rhetorica est, callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut si obiectum sit turpe aliquid quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id quod infitiari non poterat urbano facetoque dicto diluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 2:1)
inventus itaque Philoctetes cum negaret primo se scire ubi esset Hercules, tandem confessus est mortuum esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 40210)
Denique malefici gestiunt latere, devitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 10:7)
Sicut enim sunt portae justitiae in quibus sancti Domino confitentur, ita sunt criminum portae in quibus impii Dominum negaverunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 5:8)
ex pluribus deinde, quae confessus erit, eo perducetur ut quod dicere non vult negare non possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:4)
Non enim videtur in negando mentiturus fuisse, nisi desperasset id posse defendi, si confiteretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 268:6)
VARIVS GEMINVS raptum confessus est et dixit nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiamnunc negare:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 10:5)
at ille in iudicium venit, nihil eorum negavit, quae adversarii crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant, confessus est neque recusavit quominus legis poenam subiret, sed unum ab iis petivit, ut in sepulcro suo inscriberent:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 2:1)
Negavit Sara dicens: "Non risi", timore perterrita. Ille autem dixit: "Non; sed risisti".
사라가 두려운 나머지 “저는 웃지 않았습니다.” 하면서 부인하자, 그분께서 “아니다. 너는 웃었다.” 하고 말씀하셨다. (불가타 성경, 창세기, 18장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION