라틴어 문장 검색

eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장12)
eodem die defunctam, quo biennio ante Seianus poenas luisset, memoriaeque id prodendum addidit Caesar iactavitque quod non laqueo strangulata neque in Gemonias proiecta foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장4)
nec diu adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum quin capite poenas luerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장7)
nec enim, ut in aliis exercitibus, primum alterumque delictum venia prosequebatur, sed qui signa reliquerat, statim capite poenas luebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장11)
Isdem consulibus gymnasium ictu fulminis conflagravit effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장4)
circumdati interim custodia qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt, postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro epulis consularibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장5)
at Minucium Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius nece immerita luere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장3)
namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio cogebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:2)
in eo certamine pulcherrimum am- phitheatri opus, situm extra muros, conflagravit, sive ab obpugnatoribus incensum, dum faces et glandis et missilem ignem in obsessos iaculantur, sive ab obsessis, dum regerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 21장3)
et Coenus quidem raptim in urbem vectus paucos post dies iussu Vitellii poenas luit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 54장4)
sic Capitolium clausis foribus indefensum et indireptum conflagravit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장13)
Rebellione trium principum et caede incertum diu et quasi uagum imperium suscepit firmauitque tandem gens Flauia, obscura illa quidem ac sine ullis maiorum imaginibus, sed tamen rei p. nequaquam paenitenda, constet licet Domitianum cupiditatis ac saeuitiae merito poenas luisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 1:1)
aerearumque tabularum tria milia, quae simul conflagrauerant, restituenda suscepit undique inuestigatis exemplaribus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 8장 5:4)
Neminem stolidum consilium capite luere debere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 7:1)
Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION