라틴어 문장 검색

Tunc domnus Carolus rex perrexit ad hiemandum in villa, quae dicitur Theodone-villa.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:2)
et quia propter nives Alpes transire non potuit, in Vercellis hiemavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 152:2)
Imperator Aquisgrani hiemavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 163:2)
Ibique venationi operam dans post reversionem exercitus ad Rumerici castellum profectus ibique aliquantum temporis moratus ad hiemandum in Theodonis villa palatio suo consedit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 168:2)
Imperator vero aedificatis per legatos suos super Albim fluvium duobus castellis praesidioque in eis contra Sclavorum incursiones disposito Aquisgrani hiemavit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 187:1)
cumque ibi hiemaret, pars eius Comiaclum insulam accessit commissoque proelio contra praesidium, quod in ea dispositum erat, victa atque fugata Venetiam recessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 188:3)
Congregatis tandem copiis, quanta potuit celeritate ad Alaram fluvium contendit castrisque iuxta confluentem eius, quo Wisurae flumini coniungitur, positis minarum Godofridi regis praestolatur eventum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:5)
et imperator Aquis hiemavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 811 211:4)
Imperator Aquisgrani hiemavit et incipiente verni temperie Amalharium Treverensem episcopum et Petrum abbatem monasterii Nonantulas propter pacem cum Michahele imperatore confirmandam Constantinopolim misit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 219:2)
Quibus perdomitis cum revertissent et fratrem ab imperatore missum recepissent, filii Godofridi regis et ex primoribus Danorum non pauci, qui iamdudum relicta patria apud Sueones exulabant, conparatis undecumque copiis bellum eis intulerunt et confluentibus ad se passim ex omni Danorum terra popularium turmis commisso cum eis proelio etiam regno non multo eos labore pepulerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:4)
Domnus Karolus imperator, dum Aquisgrani hiemaret, anno aetatis circiter septuagesimo primo, regni autem quadragesimo septimo subactaeque Italiae quadragesimo tertio, ex quo vero imperator et augustus appellatus est, anno XIIII., V. Kal. Febr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 814 224:2)
completisque ibi viginti vel eo amplius diebus Aquasgrani ad hiemandum profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 238:2)
Quibus ibi auditis atque dimissis imperator Aquasgrani ad hiemandum profectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 249:7)
Imperator conventu dimisso primo Cruciniacum, deinde Bingiam veniens secunda aqua Confluentem usque per Rhenum navigavit, inde Arduennam venandi gratia proficiscitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 259:1)
venatorio quoque exercitio more solemni ibidem exacto Aquasgrani ad hiemandum revertitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 259:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION