라틴어 문장 검색

Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur, eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 64:2)
cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 13:3)
odit avem, per quam crimen causamque dolendi scire coactus erat, nec non arcumque manumque odit, cumque manu temeraria tela sagittas conlapsamque fovet seraque ope vincere fata nititur et medicas exercet inaniter artes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:2)
effusum ingenii virus inaniter summa Christicolis in cute substitit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권19)
"non ut captus homo studiis et inaniter ardens duceret omne bonum positum in dulcedine rerum et specie tenui quas currere tempore iussi;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 246)
ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem, cum recte tractent alii, laudare maligne, ille per extentum funem mihi posse videtur ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, irritat, mulcet, falsis terroribus implet, ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 181)
Primo in loco beatissimi sacerdotes praebuerunt aduersariis copiam disputandi, quae sola nuditate uerborum diu inaniter et aures occupauit, et tempora;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:17)
Sed obsecro vos, si eum non inaniter in mea epistula nominastis, ut non inaniter vobis haec scripserim.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 7:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION